Latin 3
Some of you have already signed up for the National Myth Exam. There is another Mythology exam available to those who interested called the Medusa Mythology Exam (http://www.medusaexam.org/). If you are interested in taking this exam $3 is due to me by Friday.
Tonight’s homework is to identify clauses and look up vocabulary for reading #7, paragraph 14:
Decimo anno postquam Hannibal in Italiam venerat, P. Sulpicio Cn. Fulvio consulibus, Hannibal usque ad quartum miliarium urbis accessit, equites eius usque ad portam. Mox consulum cum exercitu venientium metu Hannibal ad Campaniam se recepit. In Hispania a fratre eius Hasdrubale ambo Scipiones, qui per multos annos victores fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mansit; casu enim magis erant quam virtute decepti. Quo tempore etiam a consule Marcello Siciliae magna pars capta est, quam tenere Afri coeperant, et nobilissima urbs Syracusana; praeda ingens Romam perlata est. Laevinus in Macedonia cum Philippo et multis Graeciae populis et rege Asiae Attalo amicitiam fecit, et ad Siciliam profectus Hannonem quendam, Afrorum ducem, apud Agrigentum civitatem cum ipso oppido cepit eumque Romam cum captivis nobilibus misit. XL civitates in deditionem accepit, XXVI expugnavit. Ita omnis Sicilia recepta est; ingenti gloria Romam regressus est. Hannibal in Italia Cn. Fulvium consulem subito adgressus cum octo milibus hominum interfecit.
Latin Poetry
Finish translations for final two Martial poems. Exam on Country and City poems is on Thursday.
Myth Tradition
If you scored 16 or higher on today’s practice test for the Medusa Mythology Exam, you should seriously consider taking it. Your $3 is due to m by Friday. You can find the syllabus and other materials at http://www.medusaexam.org/